- MACCABAEI
- MACCABAEIIunio sic dicti, a quatuor literis initialibusverborum Exodi c. 15. v. 11. Quis sicut tu, Deus?'. Gap desc: Hebrew depictis in labaris et vexillis eorum militaribus; aliis aliunde: Ceteroquin Assamonaei vel Hasmonaei vocabantur; sive simpliciter Praefectos dicas, sive, quod vox Arabice sonat, Venerandos Antistites, Patriae scil. ac Religionis, quales reveâ illi per multos annos fuêre. Postquam enim Duces ac Pontifices, quibus Iudaeorum Res publica post captivitatem Babylonicam subiecta fuerat, ad summa crimina fuissent delapsi, versa est Rei publ. facies et prioribus deletis, exstinctô Ducum nomine (de quibus vide supra voce Duces) successerunt Machabaei, in quibus Pontificatus primo cum Principatu, deinde etiam cum Regno fuit sociatus. Vita namque functô Alcimô (quem, suffectum Oniae, ab Antiocho Eupatore, post alia scelera, muros Sanctuariidiruere parantem mors antevertens oppressit) Populi suffragiis traditus est Pontinficatus Iudae Machabaeo, filio Mat hathiae Sacerdotis, e statione seu classe Ioaribi, 1 Chron. c. 24. v. 7. et 1 Machab. c. 2. v. 1. Hic enim, in crudelitatem Antiochi Epiphanis insurgens, caeso Apolloniô eius duce, templum recuperavit, illudque soedissime violatum procuravit et expurgavit, annô admodumante Christi Epiphaniam 168. sicque in libertatem Populô assertô, ei post Alcimum, seu etiam, ut alii volunt, adhuc vivente, summae rerum praefuit, per annos quatuor Pontificatu functus, donec, post vindicata fortissime Patriaeiura, infelici in praelio cecidit. 1 Machab. c. 9. v. 18. Ei suecessêre, ex eadem familia, varii usque ad Ioh. Hyrcanum, qui omnes fuerunt Principessimul et Pontifices, sicut Iudas: quod posterius illorum munus legitimum plane fuit, neque per eos Pontificum successio interrupta est; at nulloiure verô illi muneri Imperium adiunxerunt, quod Levitis sed Pontificibusmale conveniebat. Interim Rem publicam illi gesserunt suô ductu ac auspiciis, non precariâ a Persis, Graecis aut Romanis potestate, ut quibusdam placet, cum excussô Graecorum iugô Regnôreapte sint potiti, Romanorum non clien fiduciarii; sed socii ac foederati facti, sicut ex foedere, quod cum Romanis iniit Iudas, constat abunde. Machabaeos postea Principes, exceperunt istius familiae Reges, ut videbimus infra; usque ad Hyrcanum et Aristobulum fratres, quorum dissidio, aptâ occasione intervenerunt Romani, captâque Urbe et Templo, vinctum Aristobulum Romam deportavit Pompeius, Pontificatum et Principatum seu Ethnarchiam, non vero Regnum, Hyrcano reddens: quem tamen postea, mortuô Aristobulô, filius huius Antigonus, Parthorum auxiliô, regnô occupatô, cepit. At Antonius Antiochiae, inusitato exemplô, Regem securi percussit. Evectus interea Antipater Ascalonita, atque propter magnitudinem meritorum erga Iulium Caesarem Procurator constitutus est; cuius filium Herodem Romanus Senatus Regem declaravit, qui Machabaorum seu Asmonaeorum prosapiam reliquam funditus excidit. Arisobulôque Pontifice adolescente, inter natandum, fraude scelestâ suffocatô, ipsum quoque Hyrcanum grandaevum, optime de se meritum, sustuli; postquam Pontificarus ac Principatus in Asmonaeorum domo haesisset, per 130. circiter annos, quorum res florentissimae mutuis odiis et truculentis sceleribus utrinque admissis,penitus interciderunt: utita Regnô funditus everso, verus Populi Dei Rex enixius eo et vehementius desieraretur. Unde etiam de corona Assamonaeorum praedictum legimus. quod illa non sit, h. e. quod ea non sit illa, quae promissa est, Ezech. c. 21. v. 31. 32. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theolog. Christian. Tom. I. l. 4. c. 38. toto. De Cimelio vero Hersmoniacae Domus vite autea, in Templo repositâ usque ad Pompeii tempora qui illam Romam translatam Iovi Capitolino consccravit, vide infra Vitis Aurea. Addedicenda, in Machabaei. PINCIPES ET PONTIFICES MACHABAEI. Iudas, mathathiae fil. Templum, quod Antiochus Epiphanes, per triennium et semestre, foede profanaverat, recuperat, populôque in libertatem vindicatô, Princeps eligitur, annô quô dictum. Ei, post 4. ann. in Regimine exactos, exstincto successit Ionathas, frater eius: quem excepit Simon, itidem frater. Post Iohannes Hyrcanus, eius fil. praefuit; itidem, ut Decessores illius, Pontifex simul ac Ethnarcha; imo secundum Iudaeos, etiam Propheta; cuius fil. Aristobulus, missô Principis nomine, regium usurpavit, uti dicemus paulo post. Hyrcanus hic, ideo Principum Asmonaeorum ultimus, Idumaeos subegit, illosque ad circumcisionem ritusque Iudaicos amplectendos, adegit. Qua de causa, post haec tempora, in unum cum Iudaeis populum gens haec coaluit, eorum quoque nomine censita, iuxta vaticinia Num. c. 24. v. 18, 19. Esai. c. 34. v. 6. et. c. 63. v. 1, 2. Amos. c. 9. v. 12. et Malach. c. 1. v. 3. 4. 5. REGES EX EADEM FAMILIA. Aristobulus, Iohannis Hyrcani fil. primus Regiô usurpatô nomine, Ethnarchiam vertit in Regnum; sed, imperiô crudeliter gestô, psotannum exstinctus est. Ei successit Alexander Iannaeus, frater, qui ex Alexandra uxore filios suscepit. Hyranum et Aristobulum. Post eius mortem, Alexandra vidua. Regnum per nov ennium administravit, Pharisaeis addicta, in quorum gratiam, Hyrcanum Pontificem creavit. Hyrcanus. fil. Alexandri, mortuâ matre Regnum capessivit, Regiâ ac Pontificali dignitate fulgens, sed utrâque illum, post menses tres, Aristobulus frater exuit. Postea captâ a Romanis Urbe, Aristobulus Romam deportatur: sed hôc mortuô,Antigonus filius eius, Hyrcanum, Ethnarcham a Pompeio factum, cepit: ipse tandem iussu Antonii, securi percussus. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.